PROVERBS
Chapter 10
Prov | Vulgate | 10:1 | parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae | |
Prov | Vulgate | 10:5 | qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis | |
Prov | Vulgate | 10:9 | qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit | |
Prov | Vulgate | 10:13 | in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde | |
Prov | Vulgate | 10:19 | in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est | |
Prov | Vulgate | 10:21 | labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur | |
Prov | Vulgate | 10:25 | quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum | |