Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 20
Prov Vulgate 20:1  luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens
Prov Vulgate 20:2  sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam
Prov Vulgate 20:3  honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis
Prov Vulgate 20:4  propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei
Prov Vulgate 20:5  sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud
Prov Vulgate 20:6  multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet
Prov Vulgate 20:7  iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet
Prov Vulgate 20:8  rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo
Prov Vulgate 20:9  quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato
Prov Vulgate 20:10  pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum
Prov Vulgate 20:11  ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius
Prov Vulgate 20:12  aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque
Prov Vulgate 20:13  noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus
Prov Vulgate 20:14  malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur
Prov Vulgate 20:15  est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae
Prov Vulgate 20:16  tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo
Prov Vulgate 20:17  suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo
Prov Vulgate 20:18  cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella
Prov Vulgate 20:19  ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis
Prov Vulgate 20:20  qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris
Prov Vulgate 20:21  hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit
Prov Vulgate 20:22  ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te
Prov Vulgate 20:23  abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona
Prov Vulgate 20:24  a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam
Prov Vulgate 20:25  ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare
Prov Vulgate 20:26  dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem
Prov Vulgate 20:27  lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris
Prov Vulgate 20:28  misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius
Prov Vulgate 20:29  exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities
Prov Vulgate 20:30  livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris