PROVERBS
Chapter 23
Prov | Vulgate | 23:1 | quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam | |
Prov | Vulgate | 23:5 | ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum | |
Prov | Vulgate | 23:7 | quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum | |
Prov | Vulgate | 23:20 | noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt | |
Prov | Vulgate | 23:21 | quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio | |
Prov | Vulgate | 23:29 | cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum | |
Prov | Vulgate | 23:31 | ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande | |