Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next
Chapter 21
Prov Vulgate 21:1  sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud
Prov Vulgate 21:2  omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus
Prov Vulgate 21:3  facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae
Prov Vulgate 21:4  exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum
Prov Vulgate 21:5  cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate
Prov Vulgate 21:6  qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis
Prov Vulgate 21:7  rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium
Prov Vulgate 21:8  perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius
Prov Vulgate 21:9  melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi
Prov Vulgate 21:10  anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo
Prov Vulgate 21:11  multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam
Prov Vulgate 21:12  excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum
Prov Vulgate 21:13  qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur
Prov Vulgate 21:14  munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam
Prov Vulgate 21:15  gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem
Prov Vulgate 21:16  vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur
Prov Vulgate 21:17  qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur
Prov Vulgate 21:19  melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda
Prov Vulgate 21:20  thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud
Prov Vulgate 21:21  qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam
Prov Vulgate 21:22  civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius
Prov Vulgate 21:23  qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam
Prov Vulgate 21:24  superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam
Prov Vulgate 21:25  desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari
Prov Vulgate 21:26  tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit
Prov Vulgate 21:27  hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere
Prov Vulgate 21:28  testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam
Prov Vulgate 21:29  vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam
Prov Vulgate 21:30  non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum
Prov Vulgate 21:31  equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet