Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next
Chapter 29
Prov Vulgate 29:1  viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur
Prov Vulgate 29:2  in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus
Prov Vulgate 29:3  vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam
Prov Vulgate 29:4  rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam
Prov Vulgate 29:5  homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius
Prov Vulgate 29:6  peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit
Prov Vulgate 29:7  novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam
Prov Vulgate 29:8  homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem
Prov Vulgate 29:9  vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem
Prov Vulgate 29:10  viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius
Prov Vulgate 29:11  totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum
Prov Vulgate 29:12  princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios
Prov Vulgate 29:13  pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus
Prov Vulgate 29:14  rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur
Prov Vulgate 29:15  virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam
Prov Vulgate 29:16  in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt
Prov Vulgate 29:17  erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae
Prov Vulgate 29:18  cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est
Prov Vulgate 29:19  servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit
Prov Vulgate 29:20  vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio
Prov Vulgate 29:21  qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem
Prov Vulgate 29:22  vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior
Prov Vulgate 29:23  superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria
Prov Vulgate 29:24  qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat
Prov Vulgate 29:25  qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur
Prov Vulgate 29:26  multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum
Prov Vulgate 29:27  abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via