Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next
Chapter 13
Prov Vulgate 13:1  filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur
Prov Vulgate 13:2  de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua
Prov Vulgate 13:3  qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala
Prov Vulgate 13:4  vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur
Prov Vulgate 13:5  verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur
Prov Vulgate 13:6  iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat
Prov Vulgate 13:7  est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit
Prov Vulgate 13:8  redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet
Prov Vulgate 13:9  lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur
Prov Vulgate 13:10  inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia
Prov Vulgate 13:11  substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur
Prov Vulgate 13:12  spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens
Prov Vulgate 13:13  qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur
Prov Vulgate 13:14  lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis
Prov Vulgate 13:15  doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago
Prov Vulgate 13:16  astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam
Prov Vulgate 13:17  nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas
Prov Vulgate 13:18  egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur
Prov Vulgate 13:19  desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala
Prov Vulgate 13:20  qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis
Prov Vulgate 13:21  peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona
Prov Vulgate 13:22  bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris
Prov Vulgate 13:23  multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio
Prov Vulgate 13:24  qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit
Prov Vulgate 13:25  iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis