Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next
Chapter 25
Prov VulgHetz 25:1  Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Iuda.
Prov VulgHetz 25:2  Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.
Prov VulgHetz 25:3  Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.
Prov VulgHetz 25:4  Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum:
Prov VulgHetz 25:5  Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur iustitia thronus eius.
Prov VulgHetz 25:6  Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.
Prov VulgHetz 25:7  Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc; quam ut humilieris coram principe.
Prov VulgHetz 25:8  Quæ viderunt oculi tui, ne proferas in iurgio cito: ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.
Prov VulgHetz 25:9  Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles:
Prov VulgHetz 25:10  ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.
Prov VulgHetz 25:11  Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.
Prov VulgHetz 25:12  Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem, et aurem obedientem.
Prov VulgHetz 25:13  Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum, animam ipsius requiescere facit.
Prov VulgHetz 25:14  Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus, et promissa non complens.
Prov VulgHetz 25:15  Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.
Prov VulgHetz 25:16  Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud.
Prov VulgHetz 25:17  Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.
Prov VulgHetz 25:18  Iaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
Prov VulgHetz 25:19  Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ,
Prov VulgHetz 25:20  et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno: ita tristitia viri nocet cordi.
Prov VulgHetz 25:21  Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitierit, da ei aquam bibere:
Prov VulgHetz 25:22  prunas enim congregabis super caput eius, et Dominus reddet tibi.
Prov VulgHetz 25:23  Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.
Prov VulgHetz 25:24  Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
Prov VulgHetz 25:25  Aqua frigida animæ sitienti, et nuncius bonus de terra longinqua.
Prov VulgHetz 25:26  Fons turbatus pede, et vena corrupta, iustus cadens coram impio.
Prov VulgHetz 25:27  Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum: sic qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria.
Prov VulgHetz 25:28  Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir, qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.