Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 124
Psal VulgSist 124:1  Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum, qui habitat
Psal VulgSist 124:2  in Ierusalem. Montes in circuitu eius: et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum.
Psal VulgSist 124:3  Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum: ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas.
Psal VulgSist 124:5  Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: pax super Israel.