Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 140
Psal VulgSist 140:1  Psalmus David. Domine clamavi ad te, exaudi me: intende voci meae, cum clamavero ad te.
Psal VulgSist 140:2  Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
Psal VulgSist 140:3  Pone Domine custodiam ori meo: et ostium circumstantiae labiis meis.
Psal VulgSist 140:4  Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis. Cum hominibus operantibus iniquitatem: et non communicabo cum electis eorum.
Psal VulgSist 140:5  Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:
Psal VulgSist 140:6  absorpti sunt iuncti petrae iudices eorum. Audient verba mea quoniam potuerunt:
Psal VulgSist 140:7  sicut crassitudo terrae erupta est super terram. Dissipata sunt ossa nostra secus infernum:
Psal VulgSist 140:8  quia ad te Domine, Domine oculi mei: in te speravi, non auferas animam meam.
Psal VulgSist 140:9  Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi: et a scandalis operantium iniquitatem.
Psal VulgSist 140:10  Cadent in retiaculo eius peccatores: singulariter sum ego donec transeam.