Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 72
Psal VulgSist 72:1  Psalmus Asaph. Defecerunt hymni David filii Iesse. Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde!
Psal VulgSist 72:2  Mei autem pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei.
Psal VulgSist 72:3  Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
Psal VulgSist 72:4  Quia non est respectus morti eorum: et firmamentum in plaga eorum.
Psal VulgSist 72:5  In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur:
Psal VulgSist 72:6  Ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua.
Psal VulgSist 72:7  Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum: transierunt in affectum cordis.
Psal VulgSist 72:8  Cogitaverunt, et locuti sunt nequitiam: iniquitatem in excelso locuti sunt.
Psal VulgSist 72:9  Posuerunt in caelum os suum: et lingua eorum transivit in terra.
Psal VulgSist 72:10  Ideo convertetur populus meus hic: et dies pleni invenientur in eis.
Psal VulgSist 72:11  Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?
Psal VulgSist 72:12  Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias.
Psal VulgSist 72:13  Et dixi: Ergo sine causa iustificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas:
Psal VulgSist 72:14  Et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.
Psal VulgSist 72:15  Si dicebam: Narrabo sic: ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
Psal VulgSist 72:16  Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me:
Psal VulgSist 72:17  Donec intrem in Sanctuarium Dei: et intelligam in novissimis eorum.
Psal VulgSist 72:18  Verumtamen propter dolos posuisti eis: deiecisti eos dum allevarentur.
Psal VulgSist 72:19  Quomodo facti sunt in desolationem, subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.
Psal VulgSist 72:20  Velut somnium surgentium Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
Psal VulgSist 72:21  Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt:
Psal VulgSist 72:23  Ut iumentum factus sum apud te: et ego semper tecum.
Psal VulgSist 72:24  Tenuisti manum dexteram meam: et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
Psal VulgSist 72:25  Quid enim mihi est in caelo? et a te quid volui super terram?
Psal VulgSist 72:26  Defecit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum.
Psal VulgSist 72:27  Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt: perdidisti omnes, qui fornicantur abs te.
Psal VulgSist 72:28  Mihi autem adhaerere Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam: ut annunciem omnes praedicationes tuas, in portis filiae Sion.