Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 80
Psal VulgSist 80:1  Psalmus Asaph, in finem, pro torcularibus, quinta sabbati.
Psal VulgSist 80:2  Exultate Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob.
Psal VulgSist 80:3  Sumite psalmum, et date tympanum: psalterium iucundum cum cithara.
Psal VulgSist 80:4  Buccinate in Neomenia tuba, in insigni die sollemnitatis vestrae:
Psal VulgSist 80:5  Quia praeceptum in Israel est: et iudicium Deo Iacob.
Psal VulgSist 80:6  Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de Terra Aegypti: linguam, quam non noverat, audivit.
Psal VulgSist 80:7  Divertit ab oneribus dorsum eius: manus eius in cophino servierunt.
Psal VulgSist 80:8  In tribulatione invocasti me, et liberavi te: exaudivi te in abscondito tempestatis: probavi te apud aquam contradictionis.
Psal VulgSist 80:9  Audi populus meus, et contestabor te: Israel si audieris me,
Psal VulgSist 80:10  non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
Psal VulgSist 80:11  Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti: dilata os tuum, et implebo illud.
Psal VulgSist 80:12  Et non audivit populus meus vocem meam: et Israel non intendit mihi.
Psal VulgSist 80:13  Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.
Psal VulgSist 80:14  Si populus meus audisset me: Israel si in viis meis ambulasset:
Psal VulgSist 80:15  Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem: et super tribulantes eos misissem manum meam.
Psal VulgSist 80:16  Inimici Domini mentiti sunt ei: et erit tempus eorum in saecula.
Psal VulgSist 80:17  Et cibavit eos ex adipe frumenti: et de petra, melle saturavit eos.