Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 118
Psal VulgSist 118:1  Alleluia. ALEPH. Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini.
Psal VulgSist 118:2  Beati, qui scrutantur testimonia eius: in toto corde exquirunt eum.
Psal VulgSist 118:3  Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt.
Psal VulgSist 118:5  Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas iustificationes tuas.
Psal VulgSist 118:6  Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
Psal VulgSist 118:7  Confitebor tibi in directione cordis: in eo quod didici iudicia iustitiae tuae.
Psal VulgSist 118:8  Iustificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque.
Psal VulgSist 118:9  BETH. In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos.
Psal VulgSist 118:10  In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis.
Psal VulgSist 118:11  In corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi.
Psal VulgSist 118:12  Benedictus es Domine: doce me iustificationes tuas.
Psal VulgSist 118:13  In labiis meis, pronunciavi omnia iudicia oris tui.
Psal VulgSist 118:14  In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
Psal VulgSist 118:15  In mandatis tuis exercebor: et considerabo vias tuas.
Psal VulgSist 118:16  In iustificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.
Psal VulgSist 118:17  GHIMEL. Retribue servo tuo, vivifica me: et custodiam sermones tuos.
Psal VulgSist 118:18  Revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua.
Psal VulgSist 118:19  Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.
Psal VulgSist 118:20  Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas, in omni tempore.
Psal VulgSist 118:21  Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis.
Psal VulgSist 118:22  Aufer a me opprobrium, et contemptum: quia testimonia tua exquisivi.
Psal VulgSist 118:23  Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis.
Psal VulgSist 118:24  Nam et testimonia tua meditatio mea est: et consilium meum iustificationes tuae.
Psal VulgSist 118:25  DALETH. Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum.
Psal VulgSist 118:26  Vias meas enunciavi, et exaudisti me: doce me iustificationes tuas.
Psal VulgSist 118:27  Viam iustificationum tuarum instrue me: et exercebor in mirabilibus tuis.
Psal VulgSist 118:28  Dormitavit anima mea prae taedio: confirma me in verbis tuis.
Psal VulgSist 118:29  Viam iniquitatis amove a me: et de lege tua miserere mei.
Psal VulgSist 118:30  Viam veritatis elegi: iudicia tua non sum oblitus.
Psal VulgSist 118:31  Adhaesi testimoniis tuis Domine: noli me confundere.
Psal VulgSist 118:32  Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
Psal VulgSist 118:33  HE. Legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum: et exquiram eam semper.
Psal VulgSist 118:34  Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam: et custodiam illam in toto corde meo.
Psal VulgSist 118:35  Deduc me in semitam mandatorum tuorum: quia ipsam volui.
Psal VulgSist 118:36  Inclina cor meum in testimonia tua: et non in avaritiam.
Psal VulgSist 118:37  Averte oculos meos ne videant vanitatem: in via tua vivifica me.
Psal VulgSist 118:39  Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum: quia iudicia tua iucunda.
Psal VulgSist 118:40  Ecce concupivi mandata tua: in aequitate tua vivifica me.
Psal VulgSist 118:41  VAU. Et veniat super me misericordia tua Domine: salutare tuum secundum eloquium tuum.
Psal VulgSist 118:42  Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis.
Psal VulgSist 118:43  Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque: quia in iudiciis tuis supersperavi.
Psal VulgSist 118:44  Et custodiam legem tuam semper: in saeculum et in saeculum saeculi.
Psal VulgSist 118:45  Et ambulabam in latitudine: quia mandata tua exquisivi.
Psal VulgSist 118:46  Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum: et non confundebar.
Psal VulgSist 118:48  Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi: et exercebor in iustificationibus tuis.
Psal VulgSist 118:49  ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.
Psal VulgSist 118:50  Haec me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me.
Psal VulgSist 118:51  Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi.
Psal VulgSist 118:52  Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine: et consolatus sum.
Psal VulgSist 118:53  Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
Psal VulgSist 118:54  Cantabiles mihi erant iustificationes tuae, in loco peregrinationis meae.
Psal VulgSist 118:55  Memor fui nocte nominis tui Domine: et custodivi legem tuam.
Psal VulgSist 118:56  Haec facta est mihi: quia iustificationes tuas exquisivi.
Psal VulgSist 118:57  HETH. Portio mea Domine, dixi custodire legem tuam.
Psal VulgSist 118:58  Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum.
Psal VulgSist 118:59  Cogitavi vias meas: et converti pedes meos in testimonia tua.
Psal VulgSist 118:60  Paratus sum, et non sum turbatus: ut custodiam mandata tua.
Psal VulgSist 118:61  Funes peccatorum circumplexi sunt me: et legem tuam non sum oblitus.
Psal VulgSist 118:62  Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super iudicia iustificationis tuae.
Psal VulgSist 118:63  Particeps ego sum omnium timentium te: et custodientium mandata tua.
Psal VulgSist 118:64  Misericordia tua Domine plena est terra: iustificationes tuas doce me.
Psal VulgSist 118:65  TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo Domine, secundum verbum tuum.
Psal VulgSist 118:66  Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me: quia mandatis tuis credidi.
Psal VulgSist 118:67  Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi.
Psal VulgSist 118:68  Bonus es tu: et in bonitate tua doce me iustificationes tuas.
Psal VulgSist 118:69  Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde scrutabor mandata tua.
Psal VulgSist 118:70  Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego vero legem tuam meditatus sum.
Psal VulgSist 118:71  Bonum mihi quia humiliasti me: ut discam iustificationes tuas.
Psal VulgSist 118:72  Bonum mihi lex oris tui, super millia auri, et argenti.
Psal VulgSist 118:73  IOD. Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, ut discam mandata tua.
Psal VulgSist 118:74  Qui timent te videbunt me, et laetabuntur: quia in verba tua supersperavi.
Psal VulgSist 118:75  Cognovi Domine quia aequitas iudicia tua: et in veritate tua humiliasti me.
Psal VulgSist 118:76  Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
Psal VulgSist 118:77  Veniant mihi miserationes tuae, et vivam: quia lex tua meditatio mea est.
Psal VulgSist 118:78  Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem exercebor in mandatis tuis.
Psal VulgSist 118:79  Convertantur mihi timentes te: et qui noverunt testimonia tua.
Psal VulgSist 118:80  Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar.
Psal VulgSist 118:81  CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea: et in verbum tuum supersperavi.
Psal VulgSist 118:82  Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me?
Psal VulgSist 118:83  Quia factus sum sicut uter in pruina: iustificationes tuas non sum oblitus.
Psal VulgSist 118:84  Quot sunt dies servi tui: quando facies de persequentibus me iudicium?
Psal VulgSist 118:85  Narraverunt mihi iniqui fabulationes: sed non ut lex tua.
Psal VulgSist 118:86  Omnia mandata tua veritas: iniqui persecuti sunt me, adiuva me.
Psal VulgSist 118:87  Paulominus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua.
Psal VulgSist 118:88  Secundum misericordiam tuam vivifica me: et custodiam testimonia oris tui.
Psal VulgSist 118:89  LAMED. In aeternum Domine, verbum tuum permanet in caelo.
Psal VulgSist 118:90  In generatione et generationem veritas tua: fundasti terram, et permanet.
Psal VulgSist 118:91  Ordinatione tua perseverat dies: quoniam omnia serviunt tibi.
Psal VulgSist 118:92  Nisi quod lex tua meditatio mea est: tunc forte periissem in humilitate mea.
Psal VulgSist 118:93  In aeternum non obliviscar iustificationes tuas: quia in ipsis vivificasti me.
Psal VulgSist 118:94  Tuus sum ego, salvum me fac: quoniam iustificationes tuas exquisivi.
Psal VulgSist 118:95  Me expectaverunt peccatores ut perderent me: testimonia tua intellexi.
Psal VulgSist 118:96  Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum nimis.
Psal VulgSist 118:97  MEM. Quomodo dilexi legem tuam Domine? tota die meditatio mea est.
Psal VulgSist 118:98  Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in aeternum mihi est.
Psal VulgSist 118:99  Super omnes docentes me intellexi: quia testimonia tua meditatio mea est.
Psal VulgSist 118:101  Ab omni via mala prohibui pedes meos: ut custodiam verba tua.
Psal VulgSist 118:102  A iudiciis tuis non declinavi: quia tu legem posuisti mihi.
Psal VulgSist 118:103  Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo!
Psal VulgSist 118:104  A mandatis tuis intellexi: propterea odivi omnem viam iniquitatis.
Psal VulgSist 118:105  NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
Psal VulgSist 118:106  Iuravi, et statui custodire iudicia iustitiae tuae.
Psal VulgSist 118:107  Humiliatus sum usquequaque Domine: vivifica me secundum verbum tuum.
Psal VulgSist 118:108  Voluntaria oris mei beneplacita fac Domine: et iudicia tua doce me.
Psal VulgSist 118:109  Anima mea in manibus meis semper: et legem tuam non sum oblitus.
Psal VulgSist 118:110  Posuerunt peccatores laqueum mihi: et de mandatis tuis non erravi.
Psal VulgSist 118:111  Hereditate acquisivi testimonia tua in aeternum: quia exultatio cordis mei sunt.
Psal VulgSist 118:112  Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, propter retributionem.
Psal VulgSist 118:114  Adiutor, et susceptor meus es tu: et in verbum tuum supersperavi.
Psal VulgSist 118:115  Declinate a me maligni: et scrutabor mandata Dei mei.
Psal VulgSist 118:116  Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab expectatione mea.
Psal VulgSist 118:117  Adiuva me, et salvus ero: et meditabor in iustificationibus tuis semper.
Psal VulgSist 118:118  Sprevisti omnes discedentes a iudiciis tuis: quia iniusta cogitatio eorum.
Psal VulgSist 118:119  Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae: ideo dilexi testimonia tua.
Psal VulgSist 118:120  Confige timore tuo carnes meas: a iudiciis enim tuis timui.
Psal VulgSist 118:121  AIN. Feci iudicium et iustitiam: non tradas me calumniantibus me.
Psal VulgSist 118:122  Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi.
Psal VulgSist 118:123  Oculi mei defecerunt in salutare tuum: et in eloquium iustitiae tuae.
Psal VulgSist 118:124  Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: et iustificationes tuas doce me.
Psal VulgSist 118:125  Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
Psal VulgSist 118:128  Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui.
Psal VulgSist 118:129  PHE. Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea.
Psal VulgSist 118:130  Declaratio sermonum tuorum illuminat: et intellectum dat parvulis.
Psal VulgSist 118:131  Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam.
Psal VulgSist 118:132  Aspice in me, et miserere mei, secundum iudicium diligentium nomen tuum.
Psal VulgSist 118:133  Gressus meos dirige secundum eloquium tuum: et non dominetur mei omnis iniustitia.
Psal VulgSist 118:134  Redime me a calumniis hominum: ut custodiam mandata tua.
Psal VulgSist 118:135  Faciem tuam illumina super servum tuum: et doce me iustificationes tuas.
Psal VulgSist 118:136  Exitus aquarum deduxerunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam.
Psal VulgSist 118:138  Mandasti iustitiam testimonia tua: et veritatem tuam nimis.
Psal VulgSist 118:139  Tabescere me fecit zelus meus: quia obliti sunt verba tua inimici mei.
Psal VulgSist 118:140  Ignitum eloquium tuum vehementer: et servus tuus dilexit illud.
Psal VulgSist 118:141  Adolescentulus sum ego, et contemptus: iustificationes tuas non sum oblitus.
Psal VulgSist 118:142  Iustitia tua, iustitia in aeternum: et lex tua veritas.
Psal VulgSist 118:143  Tribulatio, et angustia invenerunt me: mandata tua meditatio mea est.
Psal VulgSist 118:144  Aequitas testimonia tua in aeternum: intellectum da mihi, et vivam.
Psal VulgSist 118:145  COPH. Clamavi in toto corde meo, exaudi me Domine: iustificationes tuas requiram.
Psal VulgSist 118:146  Clamavi ad te, salvum me fac: ut custodiam mandata tua.
Psal VulgSist 118:147  Praeveni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi.
Psal VulgSist 118:148  Praevenerunt oculi mei ad te diluculo: ut meditarer eloquia tua.
Psal VulgSist 118:149  Vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine: et secundum iudicium tuum vivifica me.
Psal VulgSist 118:150  Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt.
Psal VulgSist 118:152  Initio cognovi de testimoniis tuis: quia in aeternum fundasti ea.
Psal VulgSist 118:153  RES. Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus.
Psal VulgSist 118:154  Iudica iudicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me.
Psal VulgSist 118:155  Longe a peccatoribus salus: quia iustificationes tuas non exquisierunt.
Psal VulgSist 118:156  Misericordiae tuae multae Domine: secundum iudicium tuum vivifica me.
Psal VulgSist 118:157  Multi qui persequuntur me, et tribulant me: a testimoniis tuis non declinavi.
Psal VulgSist 118:158  Vidi praevaricantes, et tabescebam: quia eloquia tua non custodierunt.
Psal VulgSist 118:159  Vide quoniam mandata tua dilexi Domine: in misericordia tua vivifica me.
Psal VulgSist 118:160  Principium verborum tuorum, veritas: in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae.
Psal VulgSist 118:161  SIN. Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis formidavit cor meum.
Psal VulgSist 118:162  Laetabor ego super eloquia tua: sicut qui invenit spolia multa.
Psal VulgSist 118:163  Iniquitatem odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi.
Psal VulgSist 118:164  Septies in die laudem dixi tibi, super iudicia iustitiae tuae.
Psal VulgSist 118:165  Pax multa diligentibus legem tuam: et non est illis scandalum.
Psal VulgSist 118:166  Expectabam salutare tuum Domine: et mandata tua dilexi.
Psal VulgSist 118:167  Custodivit anima mea testimonia tua: et dilexit ea vehementer.
Psal VulgSist 118:168  Servavi mandata tua, et testimonia tua: quia omnes viae meae in conspectu tuo.
Psal VulgSist 118:169  TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine: iuxta eloquium tuum da mihi intellectum.
Psal VulgSist 118:170  Intret postulatio mea in conspectu tuo: secundum eloquium tuum eripe me.
Psal VulgSist 118:171  Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas.
Psal VulgSist 118:172  Pronunciabit lingua mea eloquium tuum: quia omnia mandata tua aequitas.
Psal VulgSist 118:173  Fiat manus tua ut salvet me: quoniam mandata tua elegi.
Psal VulgSist 118:174  Concupivi salutare tuum Domine: et lex tua meditatio mea est.
Psal VulgSist 118:175  Vivet anima mea, et laudabit te: et iudicia tua adiuvabunt me.
Psal VulgSist 118:176  Erravi, sicut ovis, quae periit: quaere servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.