Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Psal VulgSist 1:1  Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit:
Psal VulgSist 1:2  Sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte.
Psal VulgSist 1:3  Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: Et folium eius non defluet: et omnia quaecumque faciet, prosperabuntur.
Psal VulgSist 1:4  Non sic impii, non sic: sed tamquam pulvis, quem proiicit ventus a facie terrae.
Psal VulgSist 1:5  Ideo non resurgunt impii in iudicio: neque peccatores in concilio iustorum.
Psal VulgSist 1:6  Quoniam novit Dominus viam iustorum: et iter impiorum peribit.