Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next
Chapter 34
Psal VulgSist 34:1  Psalmus David. Iudica Domine nocentes me, expugna impugnantes me.
Psal VulgSist 34:2  Apprehende arma et scutum: et exurge in adiutorium mihi.
Psal VulgSist 34:3  Effunde frameam, et conclude adversus eos, qui persequuntur me: dic animae meae: Salus tua ego sum.
Psal VulgSist 34:4  Confundantur et revereantur, quaerentes animam meam. Avertantur retrorsum, et confundantur cogitantes mihi mala.
Psal VulgSist 34:5  Fiant tamquam pulvis ante faciem venti: et angelus Domini coarctans eos.
Psal VulgSist 34:6  Fiat via illorum tenebrae et lubricum: et angelus Domini persequens eos.
Psal VulgSist 34:7  Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui: supervacue exprobraverunt animam meam.
Psal VulgSist 34:8  Veniat illi laqueus, quem ignorat: et captio, quam abscondit, apprehendat eum: et in laqueum cadat in ipsum.
Psal VulgSist 34:9  Anima autem mea exultabit in Domino: et delectabitur super salutari suo.
Psal VulgSist 34:10  Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius: egenum et pauperem a diripientibus eum.
Psal VulgSist 34:11  Surgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me.
Psal VulgSist 34:12  Retribuebant mihi mala pro bonis: sterilitatem animae meae.
Psal VulgSist 34:13  Ego autem cum mihi molesti essent, induebar cilicio. Humiliabam in ieiunio animam meam: et oratio mea in sinu meo convertetur.
Psal VulgSist 34:14  Quasi proximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacebam: quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
Psal VulgSist 34:15  Et adversum me laetati sunt, et convenerunt: congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
Psal VulgSist 34:16  Dissipati sunt, nec compuncti, tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione: frenduerunt super me dentibus suis.
Psal VulgSist 34:17  Domine quando respicies? restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam.
Psal VulgSist 34:18  Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo gravi laudabo te.
Psal VulgSist 34:19  Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique: qui oderunt me gratis et annuunt oculis.
Psal VulgSist 34:20  Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur: et in iracundia terrae loquentes, dolos cogitabant.
Psal VulgSist 34:21  Et dilataverunt super me os suum: dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri.
Psal VulgSist 34:22  Vidisti Domine, ne sileas: Domine ne discedas a me.
Psal VulgSist 34:23  Exurge et intende iudicio meo: Deus meus, et Dominus meus in causam meam.
Psal VulgSist 34:24  Iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
Psal VulgSist 34:25  Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animae nostrae: nec dicant: Devorabimus eum.
Psal VulgSist 34:26  Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis. Induantur confusione et reverentia qui maligna loquuntur super me.
Psal VulgSist 34:27  Exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam: et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius.
Psal VulgSist 34:28  Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam.