Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 63
Psal VulgSist 63:2  Exaudi Deus orationem meam cum deprecor: a timore inimici eripe animam meam.
Psal VulgSist 63:3  Protexisti me a conventu malignantium: a multitudine operantium iniquitatem.
Psal VulgSist 63:4  Quia exacuerunt ut gladium linguas suas: intenderunt arcum rem amaram,
Psal VulgSist 63:6  Subito sagittabunt eum, et non timebunt: firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos: dixerunt: Quis videbit eos?
Psal VulgSist 63:7  Scrutati sunt iniquitates: defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum:
Psal VulgSist 63:8  et exaltabitur Deus. Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum:
Psal VulgSist 63:9  et infirmatae sunt contra eos linguae eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos:
Psal VulgSist 63:10  et timuit omnis homo. Et annunciaverunt opera Dei: et facta eius intellexerunt.
Psal VulgSist 63:11  Laetabitur iustus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.