Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 148
Psal VulgSist 148:1  Alleluia. Laudate Dominum de caelis: laudate eum in excelsis.
Psal VulgSist 148:2  Laudate eum omnes angeli eius: laudate eum omnes virtutes eius.
Psal VulgSist 148:3  Laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellae, et lumen.
Psal VulgSist 148:4  Laudate eum caeli caelorum: et aquae omnes, quae super caelos sunt,
Psal VulgSist 148:5  laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.
Psal VulgSist 148:6  Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi: praeceptum posuit, et non praeteribit.
Psal VulgSist 148:7  Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi.
Psal VulgSist 148:8  Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: quae faciunt verbum eius:
Psal VulgSist 148:9  Montes, et omnes colles: ligna fructifera, et omnes cedri.
Psal VulgSist 148:10  Bestiae, et universa pecora: serpentes, et volucres pennatae:
Psal VulgSist 148:11  Reges terrae, et omnes populi: principes, et omnes iudices terrae.
Psal VulgSist 148:12  Iuvenes, et virgines: senes cum iunioribus laudent nomen Domini:
Psal VulgSist 148:14  Confessio eius super caelum, et terram: et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius: filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluia.