Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Psal VulgSist 2:1  Quare fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania?
Psal VulgSist 2:2  Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius.
Psal VulgSist 2:3  Dirumpamus vincula eorum: et proiiciamus a nobis iugum ipsorum.
Psal VulgSist 2:4  Qui habitat in caelis irridebit eos: et Dominus subsannabit eos.
Psal VulgSist 2:5  Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.
Psal VulgSist 2:6  Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum eius.
Psal VulgSist 2:7  Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
Psal VulgSist 2:8  Postula a me, et dabo tibi Gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.
Psal VulgSist 2:9  Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.
Psal VulgSist 2:10  Et nunc reges intelligite: erudimini qui iudicatis terram.
Psal VulgSist 2:11  Servite Domino in timore: et exultate ei cum tremore.
Psal VulgSist 2:12  Apprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta.
Psal VulgSist 2:13  Cum exarserit in brevi ira eius, beati omnes, qui confidunt in eo.