Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 106
Psal VulgSist 106:1  Alleluia alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius.
Psal VulgSist 106:2  Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici: et de regionibus congregavit eos:
Psal VulgSist 106:4  Erraverunt in solitudine in inaquoso: viam civitatis habitaculi non invenerunt,
Psal VulgSist 106:5  Esurientes, et sitientes: anima eorum in ipsis defecit.
Psal VulgSist 106:6  Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum eripuit eos.
Psal VulgSist 106:7  Et deduxit eos in viam rectam: ut irent in civitatem habitationis.
Psal VulgSist 106:8  Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum.
Psal VulgSist 106:9  Quia satiavit animam inanem: et animam esurientem satiavit bonis.
Psal VulgSist 106:10  Sedentes in tenebris, et umbra mortis: vinctos in mendicitate, et ferro.
Psal VulgSist 106:11  Quia exacerbaverunt eloquia Dei: et consilium Altissimi irritaverunt.
Psal VulgSist 106:12  Et humiliatum est in laboribus cor eorum: infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret.
Psal VulgSist 106:13  Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Psal VulgSist 106:14  Et eduxit eos de tenebris, et umbra mortis: et vincula eorum dirupit.
Psal VulgSist 106:15  Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum.
Psal VulgSist 106:16  Quia contrivit portas aereas: et vectes ferreos confregit.
Psal VulgSist 106:17  Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter iniustitias enim suas humiliati sunt.
Psal VulgSist 106:18  Omnem escam abominata est anima eorum: et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
Psal VulgSist 106:19  Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Psal VulgSist 106:20  Misit verbum suum, et sanavit eos: et eripuit eos de interitionibus eorum.
Psal VulgSist 106:21  Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum.
Psal VulgSist 106:22  Et sacrificent sacrificium laudis: et annuncient opera eius in exultatione.
Psal VulgSist 106:23  Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis.
Psal VulgSist 106:24  Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia eius in profundo.
Psal VulgSist 106:25  Dixit, et stetit spiritus procellae: et exaltati sunt fluctus eius.
Psal VulgSist 106:26  Ascendunt usque ad caelos, et descendunt usque ad abyssos: anima eorum in malis tabescebat.
Psal VulgSist 106:27  Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius: et omnis sapientia eorum devorata est.
Psal VulgSist 106:28  Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos.
Psal VulgSist 106:29  Et statuit procellam eius in auram: et siluerunt fluctus eius.
Psal VulgSist 106:30  Et laetati sunt quia siluerunt: et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
Psal VulgSist 106:31  Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum.
Psal VulgSist 106:32  Et exaltent eum in ecclesia plebis: et in cathedra seniorum laudent eum.
Psal VulgSist 106:33  Posuit flumina in desertum: et exitus aquarum in sitim.
Psal VulgSist 106:34  Terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
Psal VulgSist 106:35  Posuit desertum in stagna aquarum: et terram sine aqua in exitus aquarum.
Psal VulgSist 106:36  Et collocavit illic esurientes: et constituerunt civitatem habitationis.
Psal VulgSist 106:37  Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas: et fecerunt fructum nativitatis.
Psal VulgSist 106:38  Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis: et iumenta eorum non minoravit.
Psal VulgSist 106:39  Et pauci facti sunt: et vexati sunt a tribulatione malorum, et dolore.
Psal VulgSist 106:40  Effusa est contentio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via.
Psal VulgSist 106:41  Et adiuvit pauperem de inopia: et posuit sicut oves familias.
Psal VulgSist 106:42  Videbunt recti, et laetabuntur: et omnis iniquitas oppilabit os suum.
Psal VulgSist 106:43  Quis sapiens et custodiet haec? et intelliget misericordias Domini?