Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 43
Psal VulgSist 43:2  Deus auribus nostris audivimus: patres nostri annunciaverunt nobis. Opus, quod operatus es in diebus eorum: et in diebus antiquis.
Psal VulgSist 43:3  Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos: afflixisti populos, et expulisti eos:
Psal VulgSist 43:4  Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui: quoniam complacuisti in eis.
Psal VulgSist 43:5  Tu es ipse rex meus et Deus meus: qui mandas salutes Iacob.
Psal VulgSist 43:6  In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
Psal VulgSist 43:7  Non enim in arcu meo sperabo: et gladius meus non salvabit me.
Psal VulgSist 43:8  Salvasti enim nos de affligentibus nos: et odientes nos confudisti.
Psal VulgSist 43:9  In Deo laudabimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in saeculum.
Psal VulgSist 43:10  Nunc autem repulisti et confudisti nos: et non egredieris Deus in virtutibus nostris.
Psal VulgSist 43:11  Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros: et qui oderunt nos, diripiebant sibi.
Psal VulgSist 43:12  Dedisti nos tamquam oves escarum: et in gentibus dispersisti nos.
Psal VulgSist 43:13  Vendidisti populum tuum sine pretio: et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
Psal VulgSist 43:14  Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro.
Psal VulgSist 43:15  Posuisti nos in similitudinem Gentibus: commotionem capitis in populis.
Psal VulgSist 43:16  Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me.
Psal VulgSist 43:17  A voce exprobrantis, et obloquentis: a facie inimici, et persequentis.
Psal VulgSist 43:18  Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te: et inique non egimus in testamento tuo.
Psal VulgSist 43:19  Et non recessit retro cor nostrum: et declinasti semitas nostras a via tua:
Psal VulgSist 43:20  Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.
Psal VulgSist 43:21  Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum:
Psal VulgSist 43:22  Nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die: aestimati sumus sicut oves occisionis.
Psal VulgSist 43:23  Exurge, quare obdormis Domine? exurge, et ne repellas in finem.
Psal VulgSist 43:24  Quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae?
Psal VulgSist 43:25  Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra: conglutinatus est in terra venter noster.
Psal VulgSist 43:26  Exurge Domine, adiuva nos: et redime nos propter nomen tuum.