Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next
Chapter 141
Psal VulgSist 141:1  Intellectus David, Cum esset in spelunca, oratio.
Psal VulgSist 141:2  Voce mea ad Dominum clamavi: voce mea ad Dominum deprecatus sum:
Psal VulgSist 141:3  Effundo in conspectu eius orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuncio.
Psal VulgSist 141:4  In deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi.
Psal VulgSist 141:5  Considerabam ad dexteram, et videbam: et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.
Psal VulgSist 141:6  Clamavi ad te Domine, dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.
Psal VulgSist 141:7  Intende ad deprecationem meam: quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me: quia confortati sunt super me.
Psal VulgSist 141:8  Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo: me expectant iusti, donec retribuas mihi.