Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 77
Psal VulgSist 77:1  Psalmus. Intellectus Asaph. Attendite popule meus legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei.
Psal VulgSist 77:2  Aperiam in parabolis os meum: loquar propositiones ab initio.
Psal VulgSist 77:3  Quanta audivimus et cognovimus ea: et patres nostri narraverunt nobis.
Psal VulgSist 77:4  Non sunt occultata a filiis eorum, in generatione altera. Narrantes laudes Domini, et virtutes eius, et mirabilia eius quae fecit.
Psal VulgSist 77:5  Et suscitavit testimonium in Iacob: et legem posuit in Israel. Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis:
Psal VulgSist 77:6  ut cognoscat generatio altera. Filii qui nascentur, et exurgent, et narrabunt filiis suis,
Psal VulgSist 77:7  Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei: et mandata eius exquirant.
Psal VulgSist 77:8  Ne fiant sicut patres eorum: generatio prava et exasperans. Generatio, quae non direxit cor suum: et non est creditus cum Deo spiritus eius.
Psal VulgSist 77:9  Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum: conversi sunt in die belli.
Psal VulgSist 77:10  Non custodierunt testamentum Dei, et in lege eius noluerunt ambulare.
Psal VulgSist 77:11  Et obliti sunt benefactorum eius, et mirabilium eius quae ostendit eis.
Psal VulgSist 77:12  Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos.
Psal VulgSist 77:13  Interrupit mare, et perduxit eos: et statuit aquas quasi in utre.
Psal VulgSist 77:14  Et deduxit eos in nube diei: et tota nocte in illuminatione ignis.
Psal VulgSist 77:15  Interrupit petram in eremo: et adaquavit eos velut in abysso multa.
Psal VulgSist 77:16  Et eduxit aquam de petra: et deduxit tamquam flumina aquas.
Psal VulgSist 77:17  Et apposuerunt adhuc peccare ei: in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
Psal VulgSist 77:18  Et tentaverunt Deum in cordibus suis: ut peterent escas animabus suis.
Psal VulgSist 77:19  Et male locuti sunt de Deo: dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?
Psal VulgSist 77:20  Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo?
Psal VulgSist 77:21  Ideo audivit Dominus, et distulit: et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel:
Psal VulgSist 77:22  Quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari eius:
Psal VulgSist 77:23  Et mandavit nubibus desuper, et ianuas caeli aperuit.
Psal VulgSist 77:24  Et pluit illis manna ad manducandum, et panem caeli dedit eis.
Psal VulgSist 77:25  Panem angelorum manducavit homo: cibaria misit eis in abundantia.
Psal VulgSist 77:26  Transtulit Austrum de caelo: et induxit in virtute sua Africum.
Psal VulgSist 77:27  Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.
Psal VulgSist 77:28  Et ceciderunt in medio castrorum eorum: circa tabernacula eorum.
Psal VulgSist 77:29  Et manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis:
Psal VulgSist 77:30  non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum,
Psal VulgSist 77:31  et ira Dei ascendit super eos. Et occidit pingues eorum, et electos Israel impedivit.
Psal VulgSist 77:32  In omnibus his peccaverunt adhuc: et non crediderunt in mirabilibus eius.
Psal VulgSist 77:33  Et defecerunt in vanitate dies eorum: et anni eorum cum festinatione.
Psal VulgSist 77:34  Cum occideret eos, quaerebant eum: et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.
Psal VulgSist 77:35  Et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum: et Deus excelsus redemptor eorum est.
Psal VulgSist 77:36  Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei:
Psal VulgSist 77:37  Cor autem eorum non erat rectum cum eo: nec fideles habiti sunt in testamento eius.
Psal VulgSist 77:38  Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum: et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam: et non accendit omnem iram suam:
Psal VulgSist 77:39  Et recordatus est quia caro sunt: spiritus vadens, et non rediens.
Psal VulgSist 77:40  Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram concitaverunt eum in inaquoso?
Psal VulgSist 77:41  Et conversi sunt, et tentaverunt Deum: et sanctum Israel exacerbaverunt.
Psal VulgSist 77:42  Non sunt recordati manus eius, die qua redemit eos de manu tribulantis,
Psal VulgSist 77:43  Sicut posuit in Aegypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos.
Psal VulgSist 77:44  Et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.
Psal VulgSist 77:45  Misit in eos cynomyiam, et comedit eos: et ranam, et disperdidit eos.
Psal VulgSist 77:46  Et dedit aerugini fructus eorum: et labores eorum locustae.
Psal VulgSist 77:47  Et occidit in grandine vineas eorum: et moros eorum in pruina.
Psal VulgSist 77:48  Et tradidit grandini iumenta eorum: et possessionem eorum igni.
Psal VulgSist 77:49  Misit in eos iram indignationis suae: indignationem, et iram, et tribulationem: immissiones per angelos malos.
Psal VulgSist 77:50  Viam fecit semitae irae suae, non pepercit a morte animabus eorum: et iumenta eorum in morte conclusit.
Psal VulgSist 77:51  Et percussit omne primogenitum in terra Aegypti: primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham.
Psal VulgSist 77:52  Et abstulit sicut oves populum suum: et perduxit eos tamquam gregem in deserto.
Psal VulgSist 77:53  Et eduxit eos in spe, et non timuerunt: et inimicos eorum operuit mare.
Psal VulgSist 77:54  Et induxit eos in montem sanctificationis suae, montem, quem acquisivit dextera eius. Et eiecit a facie eorum Gentes: et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis.
Psal VulgSist 77:55  Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.
Psal VulgSist 77:56  Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum: et testimonia eius non custodierunt.
Psal VulgSist 77:57  Et averterunt se, et non servaverunt pactum: quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.
Psal VulgSist 77:58  In iram concitaverunt eum in collibus suis: et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt.
Psal VulgSist 77:59  Audivit Deus, et sprevit: et ad nihilum redegit valde Israel.
Psal VulgSist 77:60  Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.
Psal VulgSist 77:61  Et tradidit in captivitatem virtutem eorum: et pulchritudinem eorum in manus inimici.
Psal VulgSist 77:62  Et conclusit in gladio populum suum: et hereditatem suam sprevit.
Psal VulgSist 77:63  Iuvenes eorum comedit ignis: et virgines eorum non sunt lamentatae.
Psal VulgSist 77:64  Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt: et viduae eorum non plorabantur.
Psal VulgSist 77:65  Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.
Psal VulgSist 77:66  Et percussit inimicos suos in posteriora: opprobrium sempiternum dedit illis.
Psal VulgSist 77:67  Et repulit tabernaculum Ioseph: et tribum Ephraim non elegit:
Psal VulgSist 77:68  Sed elegit tribum Iuda, montem Sion quem dilexit.
Psal VulgSist 77:69  Et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra, quam fundavit in saecula.
Psal VulgSist 77:70  Et elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium: de post foetantes accepit eum.
Psal VulgSist 77:71  Pascere Iacob servum suum, et Israel hereditatem suam:
Psal VulgSist 77:72  Et pavit eos in innocentia cordis sui: et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.