Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next
Chapter 59
Psal VulgSist 59:1  Psalmus In finem, Pro his, qui immutabuntur, in tituli inscriptionem David in doctrinam,
Psal VulgSist 59:2  cum succendit Mesopotamiam Syriam, et Sobal, et convertit Ioab, et percussit Edom in valle Salinarum duodecim millia.
Psal VulgSist 59:3  Deus repulisti nos, et destruxisti nos: iratus es, et misertus es nobis.
Psal VulgSist 59:4  Commovisti terram, et conturbasti eam: sana contritiones eius, quia commota est.
Psal VulgSist 59:5  Ostendisti populo tuo dura: potasti nos vino compunctionis.
Psal VulgSist 59:6  Dedisti metuentibus te significationem: ut fugiant a facie arcus: Ut liberentur dilecti tui:
Psal VulgSist 59:8  Deus locutus est in sancto suo: Laetabor, et partibor Sichimam: et convallem tabernaculorum metibor.
Psal VulgSist 59:9  Meus est Galaad, et meus est Manasses: et Ephraim fortitudo capitis mei. Iuda rex meus:
Psal VulgSist 59:10  Moab olla spei meae. In Idumaeam extendam calceamentum meum: mihi alienigenae subditi sunt.
Psal VulgSist 59:11  Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumaeam?
Psal VulgSist 59:12  Nonne tu Deus, qui repulisti nos: et non egredieris Deus in virtutibus nostris?
Psal VulgSist 59:13  Da nobis auxilium de tribulatione: quia vana salus hominis.
Psal VulgSist 59:14  In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.