Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next
Chapter 94
Psal VulgSist 94:1  Laus Cantici David. Venite, exultemus Domino: iubilemus Deo salutari nostro:
Psal VulgSist 94:2  Praeoccupemus faciem eius in confessione: et in psalmis iubilemus ei.
Psal VulgSist 94:3  Quoniam Deus magnus Dominus: et rex magnus super omnes deos.
Psal VulgSist 94:4  Quia in manu eius sunt omnes fines terrae: et altitudines montium ipsius sunt.
Psal VulgSist 94:5  Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud: et siccam manus eius formaverunt.
Psal VulgSist 94:6  Venite adoremus, et procidamus: et ploremus ante Dominum, qui fecit nos.
Psal VulgSist 94:7  Quia ipse est Dominus Deus noster: et nos populus pascuae eius, et oves manus eius.
Psal VulgSist 94:8  Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra;
Psal VulgSist 94:9  Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto: ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt, et viderunt opera mea.
Psal VulgSist 94:10  Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.
Psal VulgSist 94:11  Et isti non cognoverunt vias meas: ut iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.