Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 104
Psal VulgSist 104:1  Alleluia. Confitemini Domino, et invocate nomen eius: annunciate inter gentes opera eius.
Psal VulgSist 104:2  Cantate ei, et psallite ei: narrate omnia mirabilia eius.
Psal VulgSist 104:3  Laudamini in nomine sancto eius: laetetur cor quaerentium Dominum.
Psal VulgSist 104:4  Quaerite Dominum, et confirmamini: quaerite faciem eius semper.
Psal VulgSist 104:5  Mementote mirabilium eius, quae fecit: prodigia eius, et iudicia oris eius.
Psal VulgSist 104:6  Semen Abraham, servi eius: filii Iacob electi eius.
Psal VulgSist 104:7  Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius.
Psal VulgSist 104:8  Memor fuit in saeculum testamenti sui: verbi, quod mandavit in mille generationes:
Psal VulgSist 104:9  Quod disposuit ad Abraham: et iuramenti sui ad Isaac:
Psal VulgSist 104:10  Et statuit illud Iacob in praeceptum: et Israel in testamentum aeternum:
Psal VulgSist 104:11  Dicens: Tibi dabo Terram Chanaan, funiculum hereditatis vestrae.
Psal VulgSist 104:12  Cum essent numero brevi, paucissimi et incolae eius:
Psal VulgSist 104:13  Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
Psal VulgSist 104:14  Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges.
Psal VulgSist 104:15  Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.
Psal VulgSist 104:16  Et vocavit famem super terram: et omne firmamentum panis contrivit.
Psal VulgSist 104:17  Misit ante eos virum: in servum venundatus est Ioseph.
Psal VulgSist 104:18  Humiliaverunt in compedibus pedes eius, ferrum pertransiit animam eius,
Psal VulgSist 104:19  donec veniret verbum eius. Eloquium Domini inflammavit eum:
Psal VulgSist 104:20  misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.
Psal VulgSist 104:21  Constituit eum dominum domus suae: et principem omnis possessionis suae:
Psal VulgSist 104:22  Ut erudiret principes eius sicut semetipsum: et senes eius prudentiam doceret.
Psal VulgSist 104:23  Et intravit Israel in Aegyptum: et Iacob accola fuit in Terra Cham.
Psal VulgSist 104:24  Et auxit populum suum vehementer: et firmavit eum super inimicos eius.
Psal VulgSist 104:25  Convertit cor eorum ut odirent populum eius: et dolum facerent in servos eius.
Psal VulgSist 104:26  Misit Moysen servum suum: Aaron, quem elegit ipsum.
Psal VulgSist 104:27  Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in Terra Cham.
Psal VulgSist 104:28  Misit tenebras, et obscuravit: et non exacerbavit sermones suos.
Psal VulgSist 104:29  Convertit aquas eorum in sanguinem: et occidit pisces eorum.
Psal VulgSist 104:30  Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
Psal VulgSist 104:31  Dixit, et venit cynomyia: et cinifes in omnibus finibus eorum.
Psal VulgSist 104:32  Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum.
Psal VulgSist 104:33  Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum: et contrivit lignum finium eorum.
Psal VulgSist 104:34  Dixit, et venit locusta, et bruchus, cuius non erat numerus:
Psal VulgSist 104:35  Et comedit omne foenum in terra eorum: et comedit omnem fructum terrae eorum.
Psal VulgSist 104:36  Et percussit omne primogenitum in terra eorum: primitias omnis laboris eorum.
Psal VulgSist 104:37  Et eduxit eos cum argento et auro: et non erat in tribubus eorum infirmus.
Psal VulgSist 104:38  Laetata est Aegyptus in profectione eorum: quia incubuit timor eorum super eos.
Psal VulgSist 104:39  Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
Psal VulgSist 104:40  Petierunt, et venit coturnix: et pane caeli saturavit eos.
Psal VulgSist 104:41  Dirupit petram, et fluxerunt aquae: abierunt in sicco flumina;
Psal VulgSist 104:42  Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
Psal VulgSist 104:43  Et eduxit populum suum in exultatione, et electos suos in laetitia.
Psal VulgSist 104:44  Et dedit illis regiones gentium: et labores populorum possederunt:
Psal VulgSist 104:45  Ut custodiant iustificationes eius, et legem eius requirant.