Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 91
Psal VulgSist 91:2  Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo Altissime.
Psal VulgSist 91:3  Ad annunciandum mane misericordiam tuam: et veritatem tuam per noctem.
Psal VulgSist 91:4  In decachordo, psalterio: cum cantico, in cithara.
Psal VulgSist 91:5  Quia delectasti me Domine in factura tua: et in operibus manuum tuarum exultabo.
Psal VulgSist 91:6  Quam magnificata sunt opera tua Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae:
Psal VulgSist 91:7  Vir insipiens non cognoscet: et stultus non intelliget haec.
Psal VulgSist 91:8  Cum exorti fuerint peccatores sicut foenum: et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem: Ut intereant in saeculum saeculi:
Psal VulgSist 91:10  Quoniam ecce inimici tui Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt: et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem.
Psal VulgSist 91:11  Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum: et senectus mea in misericordia uberi.
Psal VulgSist 91:12  Et despexit oculus meus inimicos meos: et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
Psal VulgSist 91:13  Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur.
Psal VulgSist 91:14  Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
Psal VulgSist 91:15  Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: et bene patientes erunt,
Psal VulgSist 91:16  ut annuncient: Quoniam rectus Dominus Deus noster: et non est iniquitas in eo.