Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 67
Psal VulgSist 67:2  Exurgat Deus, et dissipentur inimici eius, et fugiant qui oderunt eum, a facie eius.
Psal VulgSist 67:3  Sicut deficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
Psal VulgSist 67:4  Et iusti epulentur, et exultent in conspectu Dei: et delectentur in laetitia.
Psal VulgSist 67:5  Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius: iter facite ei, qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi. Exultate in conspectu eius, turbabuntur a facie eius,
Psal VulgSist 67:6  patris orphanorum, et iudicis viduarum. Deus in loco sancto suo:
Psal VulgSist 67:7  Deus qui inhabitare facit unius moris in domo: Qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos, qui exasperant, qui habitant in sepulchris.
Psal VulgSist 67:8  Deus cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto:
Psal VulgSist 67:9  Terra mota est, etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel.
Psal VulgSist 67:10  Pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae: et infirmata est, tu vero perfecisti eam.
Psal VulgSist 67:11  Animalia tua habitabunt in ea: parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
Psal VulgSist 67:12  Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.
Psal VulgSist 67:13  Rex virtutum dilecti dilecti: et speciei domus dividere spolia.
Psal VulgSist 67:14  Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius in pallore auri.
Psal VulgSist 67:15  Dum discernit caelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon:
Psal VulgSist 67:16  mons Dei, mons pinguis. Mons coagulatus, mons pinguis:
Psal VulgSist 67:17  ut quid suspicamini montes coagulatos? Mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo: etenim Dominus habitabit in finem.
Psal VulgSist 67:18  Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium: Dominus in eis in Sina in sancto.
Psal VulgSist 67:19  Ascendisti in altum, cepisti captivitatem: accepisti dona in hominibus: Etenim non credentes, inhabitare Dominum Deum.
Psal VulgSist 67:20  Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.
Psal VulgSist 67:21  Deus noster, Deus salvos faciendi: et Domini Domini exitus mortis.
Psal VulgSist 67:22  Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum: verticem capilli perambulantium in delictis suis.
Psal VulgSist 67:23  Dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris:
Psal VulgSist 67:24  Ut intingatur pes tuus in sanguine: lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.
Psal VulgSist 67:25  Viderunt ingressus tuos Deus, ingressus Dei mei: regis mei qui est in sancto.
Psal VulgSist 67:26  Praevenerunt principes coniuncti psallentibus, in medio iuvencularum tympanistriarum.
Psal VulgSist 67:27  In ecclesiis benedicite Deo Domino, de fontibus Israel.
Psal VulgSist 67:28  Ibi Beniamin adolescentulus, in mentis excessu. Principes Iuda, duces eorum: principes Zabulon, principes Nephthali.
Psal VulgSist 67:29  Manda Deus virtuti tuae: confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis.
Psal VulgSist 67:30  A templo tuo in Ierusalem, tibi offerent reges munera.
Psal VulgSist 67:31  Increpa feras arundinis, congregatio taurorum in vaccis populorum: ut excludant eos, qui probati sunt argento. Dissipa gentes, quae bella volunt:
Psal VulgSist 67:32  venient legati ex Aegypto: Aethiopia praeveniet manus eius Deo.
Psal VulgSist 67:33  Regna terrae, cantate Deo: psallite Domino: psallite Deo.
Psal VulgSist 67:34  qui ascendit super caelum caeli, ad Orientem. Ecce dabit voci suae vocem virtutis,
Psal VulgSist 67:35  date gloriam Deo super Israel, magnificentia eius, et virtus eius in nubibus.
Psal VulgSist 67:36  Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem, et fortitudinem plebi suae, benedictus Deus.