Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 87
Psal VulgSist 87:1  Psalmus, Canticum psalmi, in finem, filiis Core, pro Maheleth ad respondendum, intellectus Eman Israelitae.
Psal VulgSist 87:2  Domine Deus salutis meae: in die clamavi, et nocte coram te.
Psal VulgSist 87:3  Intret in conspectu tuo oratio mea: inclina aurem tuam ad precem meam:
Psal VulgSist 87:4  Quia repleta est malis anima mea: et vita mea inferno appropinquavit.
Psal VulgSist 87:5  Aestimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adiutorio,
Psal VulgSist 87:6  inter mortuos liber, Sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius: et ipsi de manu tua repulsi sunt.
Psal VulgSist 87:7  Posuerunt me in lacu inferiori: in tenebrosis, et in umbra mortis.
Psal VulgSist 87:8  Super me confirmatus est furor tuus: et omnes fluctus tuos induxisti super me.
Psal VulgSist 87:9  Longe fecisti notos meos a me: posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar:
Psal VulgSist 87:10  oculi mei languerunt prae inopia. Clamavi ad te Domine tota die: expandi ad te manus meas.
Psal VulgSist 87:11  Numquid mortuis facies mirabilia: aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?
Psal VulgSist 87:12  Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?
Psal VulgSist 87:13  Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua: et iustitia tua in terra oblivionis?
Psal VulgSist 87:14  Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te.
Psal VulgSist 87:15  Ut quid Domine repellis orationem meam: avertis faciem tuam a me?
Psal VulgSist 87:16  Pauper sum ego, et in laboribus a iuventute mea: exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
Psal VulgSist 87:17  In me transierunt irae tuae: et terrores tui conturbaverunt me.
Psal VulgSist 87:18  Circumdederunt me sicut aqua tota die: circumdederunt me simul.
Psal VulgSist 87:19  Elongasti a me amicum, et proximum: et notos meos a miseria.