Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 40
Psal VulgSist 40:2  Beatus vir qui intelligit super egenum, et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus.
Psal VulgSist 40:3  Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra: et non tradat eum in animam inimicorum eius.
Psal VulgSist 40:4  Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius: universum stratum eius versasti in infirmitate eius.
Psal VulgSist 40:5  Ego dixi: Domine miserere mei: sana animam meam, quia peccavi tibi.
Psal VulgSist 40:6  Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen eius?
Psal VulgSist 40:7  Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur, cor eius congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras, et loquebatur
Psal VulgSist 40:8  in idipsum. Adversum me susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi.
Psal VulgSist 40:9  Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat?
Psal VulgSist 40:10  Etenim homo pacis meae, in quo speravi: qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.
Psal VulgSist 40:11  Tu autem Domine miserere mei, et resuscita me: et retribuam eis.
Psal VulgSist 40:12  In hoc cognovi quoniam voluisti me: quoniam non gaudebit inimicus meus super me.
Psal VulgSist 40:13  Me autem propter innocentiam suscepisti: et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum.
Psal VulgSist 40:14  Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo, et usque in saeculum: fiat, fiat.