Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 62
Psal VulgSist 62:2  Deus Deus meus ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea.
Psal VulgSist 62:3  In terra deserta, et invia, et inaquosa: sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam.
Psal VulgSist 62:4  Quoniam melior est misericordia tua super vitas: labia mea laudabunt te.
Psal VulgSist 62:5  Sic benedicam te in vita mea: et in nomine tuo levabo manus meas.
Psal VulgSist 62:6  Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: et labiis exultationis laudabit os meum.
Psal VulgSist 62:7  Sic memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te:
Psal VulgSist 62:8  quia fuisti adiutor meus. Et in velamento alarum tuarum exultabo,
Psal VulgSist 62:9  adhaesit anima mea post te: me suscepit dextera tua.
Psal VulgSist 62:10  Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae:
Psal VulgSist 62:12  Rex vero laetabitur in Deo, laudabuntur omnes qui iurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.