Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 45
Psal VulgSist 45:2  Deus noster refugium, et virtus: adiutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis.
Psal VulgSist 45:3  Propterea non timebimus dum turbabitur terra: et transferentur montes in cor maris.
Psal VulgSist 45:4  Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eorum: conturbati sunt montes in fortitudine eius.
Psal VulgSist 45:5  Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
Psal VulgSist 45:6  Deus, in medio eius, non commovebitur: adiuvabit eam Deus mane diluculo.
Psal VulgSist 45:7  Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.
Psal VulgSist 45:8  Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.
Psal VulgSist 45:9  Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram:
Psal VulgSist 45:10  auferens bella usque ad finem terrae. Arcum conteret, et confringet arma: et scuta comburet igni:
Psal VulgSist 45:11  Vacate, et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
Psal VulgSist 45:12  Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.