Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next
Chapter 13
Psal VulgSist 13:1  Psalmus David, in finem. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Psal VulgSist 13:2  Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
Psal VulgSist 13:3  Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum: linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt: non est timor Dei ante oculos eorum.
Psal VulgSist 13:4  Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis?
Psal VulgSist 13:5  Dominum non invocaverunt, illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
Psal VulgSist 13:6  Quoniam Dominus in generatione iusta est, consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes eius est.
Psal VulgSist 13:7  Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, exultabit Iacob, et laetabitur Israel.