Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next
Chapter 143
Psal VulgSist 143:1  Psalmus David Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum.
Psal VulgSist 143:2  Misericordia mea, et refugium meum: susceptor meus, et liberator meus: Protector meus, et in ipso speravi: qui subdit populum meum sub me.
Psal VulgSist 143:3  Domine quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum?
Psal VulgSist 143:4  Homo vanitati similis factus est: dies eius sicut umbra praetereunt.
Psal VulgSist 143:5  Domine inclina caelos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt.
Psal VulgSist 143:6  Fulgura coruscationem, et dissipabis eos: emitte sagittas tuas, et conturbabis eos:
Psal VulgSist 143:7  Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis: de manu filiorum alienorum.
Psal VulgSist 143:8  Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis.
Psal VulgSist 143:9  Deus canticum novum cantabo tibi: in psalterio, decachordo psallam tibi.
Psal VulgSist 143:10  Qui das salutem regibus: qui redemisti David servum tuum de gladio maligno:
Psal VulgSist 143:11  eripe me. Et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis:
Psal VulgSist 143:12  Quorum filii, sicut novellae plantationes in iuventute sua. Filiae eorum compositae: circumornatae ut similitudo templi.
Psal VulgSist 143:13  Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Oves eorum foetosae, abundantes in egressibus suis:
Psal VulgSist 143:14  boves eorum crassae. Non est ruina maceriae, neque transitus: neque clamor in plateis eorum.
Psal VulgSist 143:15  Beatum dixerunt populum, cui haec sunt: beatus populus, cuius Dominus Deus eius.