Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 89
Psal VulgSist 89:1  Oratio Moysi hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis: a generatione in generationem.
Psal VulgSist 89:2  Priusquam montes fierent, aut formaretur terra, et orbis: a saeculo et usque in saeculum tu es Deus.
Psal VulgSist 89:3  Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini filii hominum.
Psal VulgSist 89:4  Quoniam mille anni ante oculos tuos, tamquam dies hesterna, quae praeteriit, Et custodia in nocte,
Psal VulgSist 89:6  Mane sicut herba transeat, mane floreat, et transeat: vespere decidat, induret, et arescat.
Psal VulgSist 89:7  Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
Psal VulgSist 89:8  Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo: saeculum nostrum in illuminatione vultus tui.
Psal VulgSist 89:9  Quoniam omnes dies nostri defecerunt: et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur:
Psal VulgSist 89:10  dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni: et amplius eorum, labor et dolor. Quoniam supervenit mansuetudo: et corripiemur.
Psal VulgSist 89:11  Quis novit potestatem irae tuae: et prae timore tuo iram tuam
Psal VulgSist 89:12  dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac: et eruditos corde in sapientia.
Psal VulgSist 89:13  Convertere Domine usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.
Psal VulgSist 89:14  Repleti sumus mane misericordia tua: exultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
Psal VulgSist 89:15  Laetati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti: annis, quibus vidimus mala.
Psal VulgSist 89:16  Respice in servos tuos, et in opera tua: et dirige filios eorum.
Psal VulgSist 89:17  Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos: et opus manuum nostrarum dirige.