PSALMS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
101
102
103
104
105
106
107
108
109
110
111
112
113
114
115
116
117
118
119
120
121
122
123
124
125
126
127
128
129
130
131
132
133
134
135
136
137
138
139
140
141
142
143
144
145
146
147
148
149
150
Chapter 45
| Psal | Vulgate | 45:1 | in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus victori filiorum Core pro iuventutibus canticum | |
| Psal | Vulgate | 45:2 | Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum | |
| Psal | Vulgate | 45:3 | propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris | |
| Psal | Vulgate | 45:4 | sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma sonantibus et intumescentibus gurgitibus eius et agitatis montibus in potentia eius semper | |
| Psal | Vulgate | 45:5 | fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus fluminis divisiones laetificant civitatem Dei sanctum tabernaculum Altissimi | |
| Psal | Vulgate | 45:6 | Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo Dominus in medio eius non commovebitur auxiliabitur ei Deus in ipso ortu matutino | |
| Psal | Vulgate | 45:7 | conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra conturbatae sunt gentes concussa sunt regna dedit vocem suam prostrata est terra | |
| Psal | Vulgate | 45:8 | Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma Dominus exercituum nobiscum protector noster Deus Iacob semper | |
| Psal | Vulgate | 45:9 | venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram venite et videte opera Domini quantas posuerit solitudines in terra | |
| Psal | Vulgate | 45:10 | auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne conpescuit bella usque ad extremum terrae arcum confringet et concidet hastam plaustra conburet igni | |
| Psal | Vulgate | 45:11 | vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra cessate et cognoscite quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra | |