Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 57
Psal Vulgate 57:1  in finem ne disperdas David in tituli inscriptione victori ut non disperdas David humilem et simplicem
Psal Vulgate 57:2  si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
Psal Vulgate 57:3  etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite
Psal Vulgate 57:4  alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium
Psal Vulgate 57:5  furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam
Psal Vulgate 57:6  quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas
Psal Vulgate 57:7  Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine
Psal Vulgate 57:8  ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur
Psal Vulgate 57:9  sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem
Psal Vulgate 57:10  priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas
Psal Vulgate 57:11  laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii
Psal Vulgate 57:12  et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra