Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next
Chapter 96
Psal Vulgate 96:1  huic David quando terra eius restituta est Dominus regnavit exultet terra laetentur insulae multae Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae
Psal Vulgate 96:2  nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium correctio sedis eius nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius
Psal Vulgate 96:3  ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius
Psal Vulgate 96:4  adluxerunt fulgora eius orbi terrae vidit et commota est terra apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra
Psal Vulgate 96:5  montes sicut cera fluxerunt *a facie Domini; a facie Domini omnis terrae montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae
Psal Vulgate 96:6  adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius
Psal Vulgate 96:7  confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli eius confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii
Psal Vulgate 96:8  audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine
Psal Vulgate 96:9  quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis superexaltatus es super omnes deos tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos
Psal Vulgate 96:10  qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos
Psal Vulgate 96:11  lux orta est iusto et rectis corde laetitia lux orta est iusto et rectis corde laetitia
Psal Vulgate 96:12  laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctificationis eius laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius