Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next
Chapter 46
Sira VulgSist 46:1  Fortis in bello Iesus Nave successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum,
Sira VulgSist 46:2  maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hereditatem Israel.
Sira VulgSist 46:3  Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et iactando contra civitates romphaeas?
Sira VulgSist 46:4  Quis ante illum sic restitit? Nam hostes ipse Dominus percussit:
Sira VulgSist 46:5  Aut non in iracundia eius impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo?
Sira VulgSist 46:6  Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique, et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis.
Sira VulgSist 46:7  Impetum fecit contra gentem hostilem, et in descensu perdidit contrarios,
Sira VulgSist 46:8  ut cognoscant Gentes potentiam eius, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentes:
Sira VulgSist 46:9  et in diebus Moysi misericordiam fecit ipse, et Caleb filius Iephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiae.
Sira VulgSist 46:10  Et ipsi duo constituti, a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in hereditatem, in terram, quae manat lac et mel.
Sira VulgSist 46:11  Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terrae locum, et semen ipsius obtinuit hereditatem:
Sira VulgSist 46:12  ut viderent omnes filii Israel quia bonum est obsequi sancto Deo.
Sira VulgSist 46:13  Et iudices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor: qui non aversi sunt a Domino,
Sira VulgSist 46:14  ut sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo,
Sira VulgSist 46:15  et nomen eorum permaneat in aeternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria.
Sira VulgSist 46:16  Dilectus a Domino Deo suo Samuel propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua.
Sira VulgSist 46:17  In lege Domini congregationem iudicavit, et vidit Deum Iacob, et in fide sua probatus est propheta.
Sira VulgSist 46:18  Et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis:
Sira VulgSist 46:19  et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique in oblatione agni inviolati.
Sira VulgSist 46:20  Et intonuit de caelo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam,
Sira VulgSist 46:21  et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim:
Sira VulgSist 46:22  et ante tempus finis vitae suae et saeculi, testimonium praebuit in conspectu Domini, et Christi, pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo.
Sira VulgSist 46:23  Et post hoc dormivit, et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitae suae, et exaltavit vocem eius de terra in prophetia delere impietatem gentis.