SIRACH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
Chapter 3
Sira | VulgSist | 3:3 | Deus enim honoravit patrem in filiis: et iudicium matris exquirens, firmavit in filios. | |
Sira | VulgSist | 3:4 | Qui diligit Deum, exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur. | |
Sira | VulgSist | 3:6 | Qui honorat patrem suum, iucundabitur in filiis, et in die orationis suae exaudietur. | |
Sira | VulgSist | 3:7 | Qui honorat patrem suum, vita vivet longiore: et qui obedit patri, refrigerabit matrem. | |
Sira | VulgSist | 3:8 | Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his, qui se genuerunt. | |
Sira | VulgSist | 3:11 | Benedictio patris firmat domos filiorum: maledictio autem matris eradicat fundamenta. | |
Sira | VulgSist | 3:15 | et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua: eleemosyna enim patris non erit in oblivione. | |
Sira | VulgSist | 3:17 | et in iustitia aedificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui: et sicut in sereno glacies solventur peccata tua. | |
Sira | VulgSist | 3:18 | Quam malae famae est, qui derelinquit patrem: et est maledictus a Deo, qui exasperat matrem. | |
Sira | VulgSist | 3:22 | Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus. | |
Sira | VulgSist | 3:24 | In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus eius non eris curiosus. | |
Sira | VulgSist | 3:26 | Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum. | |
Sira | VulgSist | 3:28 | Cor ingrediens duas vias, non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur. | |
Sira | VulgSist | 3:30 | Synagogae superborum non erit sanitas: frutex enim peccati eradicabitur in illis, et non intelligetur. | |
Sira | VulgSist | 3:31 | Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. | |
Sira | VulgSist | 3:32 | Sapiens cor, et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus iustitiae successus habebit. | |