SIRACH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
Chapter 18
Sira | VulgSist | 18:1 | Qui vivet in aeternum, creavit omnia simul. Deus solus iustificabitur, et manet invictus rex in aeternum. | |
Sira | VulgSist | 18:4 | Virtutem autem magnitudinis eius quis enunciabit? aut quis adiiciet enarrare misericordiam eius? | |
Sira | VulgSist | 18:8 | Numerus dierum hominum ut multum centum anni: quasi gutta aquae maris deputati sunt: et sicut calculus arenae, sic exigui anni in die aevi. | |
Sira | VulgSist | 18:10 | Vidit praesumptionem cordis eorum quoniam mala est, et cognovit subversionem illorum quoniam nequam est. | |
Sira | VulgSist | 18:12 | Miseratio hominis circa proximum suum: misericordia autem Dei super omnem carnem. | |
Sira | VulgSist | 18:20 | Ante languorem adhibe medicinam, et ante iudicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem. | |
Sira | VulgSist | 18:21 | Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam. | |
Sira | VulgSist | 18:22 | Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem iustificari: quoniam merces Dei manet in aeternum. | |
Sira | VulgSist | 18:24 | Memento irae in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione facies. | |
Sira | VulgSist | 18:25 | Memento paupertatis in tempore abundantiae, et necessitatum paupertatis in die divitiarum. | |
Sira | VulgSist | 18:26 | A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et haec omnia citata in oculis Dei. | |
Sira | VulgSist | 18:29 | Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt: et intellexerunt veritatem et iustitiam, et imploraverunt proverbia et iudicia. | |
Sira | VulgSist | 18:31 | Si praestes animae tuae concupiscentias eius, faciat te in gaudium inimicis tuis. | |