SIRACH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
Chapter 22
Sira | VulgSist | 22:1 | In lapide luteo lapidatus est piger, et omnes loquentur super aspernationem illius. | |
Sira | VulgSist | 22:2 | De stercore boum lapidatus est piger: et omnis, qui tetigerit eum, excutiet manus. | |
Sira | VulgSist | 22:4 | Filia prudens hereditas viro suo. nam quae confundit, in contumeliam fit genitoris. | |
Sira | VulgSist | 22:5 | Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur: ab utrisque autem inhonorabitur. | |
Sira | VulgSist | 22:6 | Musica in luctu importuna narratio: flagella et doctrina in omni tempore sapientia. | |
Sira | VulgSist | 22:9 | Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam: et in fine narrationis dicit: Quis est hic? | |
Sira | VulgSist | 22:10 | Supra mortuum plora, defecit enim lux eius: et supra fatuum plora, defecit enim sensus. | |
Sira | VulgSist | 22:15 | Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius. | |
Sira | VulgSist | 22:18 | Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium. | |
Sira | VulgSist | 22:19 | Loramentum ligneum colligatum in fundamento aedificii non dissolvetur: sic et cor confirmatum in cogitatione consilii. | |
Sira | VulgSist | 22:21 | Sicut paleae in excelsis, et caementa sine impensa posita contra faciem venti non permanebunt: | |
Sira | VulgSist | 22:23 | Sicut cor trepidum in cogitatione fatui, omni tempore non metuet, sic et qui in praeceptis Dei permanet semper. | |
Sira | VulgSist | 22:25 | Mittens lapidem in volatilia, deiiciet illa: sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam. | |
Sira | VulgSist | 22:27 | Si aperueris os triste, non timeas. est enim concordatio: excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa: in his omnibus effugiet amicus. | |
Sira | VulgSist | 22:29 | In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hereditate illius coheres sis. | |
Sira | VulgSist | 22:30 | Ante ignem camini vapor, et fumus ignis inaltatur: sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliae, et minae. | |
Sira | VulgSist | 22:31 | Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam: et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo. | |