SIRACH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
Chapter 21
Sira | VulgSist | 21:1 | Fili peccasti? non adiicias iterum: sed et de pristinis deprecare ut tibi dimittantur. | |
Sira | VulgSist | 21:5 | Obiurgatio et iniuriae annullabunt substantiam: et domus quae nimis locuples est, annullabitur superbia: sic substantia superbi eradicabitur. | |
Sira | VulgSist | 21:6 | Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius perveniet, et iudicium festinato adveniet illi. | |
Sira | VulgSist | 21:7 | Qui odit correptionem, vestigium est peccatoris: et qui timet Deum, convertetur ad cor suum. | |
Sira | VulgSist | 21:9 | Qui aedificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligat lapides suos in hyeme. | |
Sira | VulgSist | 21:11 | Via peccatorum complanata lapidibus, et in fine illorum inferi, et tenebrae, et poenae. | |
Sira | VulgSist | 21:15 | Est autem insipientia, quae abundat in malo: et non est sensus ubi est amaritudo. | |
Sira | VulgSist | 21:16 | Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitae permanet. | |
Sira | VulgSist | 21:18 | Verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit, et adiiciet: audivit luxuriosus, et displicebit illi, et proiiciet illud post dorsum suum. | |
Sira | VulgSist | 21:20 | Os prudentis quaeritur in ecclesia, et verba illius cogitabunt in cordibus suis. | |
Sira | VulgSist | 21:21 | Tamquam domus exterminata, sic fatuo sapientia: et scientia insensati inenarrabilia verba. | |
Sira | VulgSist | 21:22 | Compedes in pedibus, stulto doctrina, et quasi vincula manuum super manum dextram. | |
Sira | VulgSist | 21:25 | Pes fatui facilis in domum proximi: et homo peritus confundetur a persona potentis. | |
Sira | VulgSist | 21:28 | Labia imprudentium stulta narrabunt: verba autem prudentium statera ponderabuntur. | |