SIRACH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
Chapter 47
Sira | VulgSist | 47:3 | Cum leonibus lusit quasi cum agnis: et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium in iuventute sua. | |
Sira | VulgSist | 47:6 | nam ubi invocavit Dominum omnipotentem, dedit in dextera eius tollere hominem fortem in bello, et exaltare cornu gentis suae. | |
Sira | VulgSist | 47:7 | Sic in decem millibus glorificavit eum, et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriae: | |
Sira | VulgSist | 47:8 | contrivit enim inimicos undique, et extirpavit Philisthiim contrarios usque in hodiernum diem: contrivit cornu ipsorum usque in aeternum. | |
Sira | VulgSist | 47:10 | De omni corde suo laudavit Dominum, et dilexit Deum, qui fecit illum: et dedit illi contra inimicos potentiam: | |
Sira | VulgSist | 47:12 | et dedit in celebrationibus decus, et ornavit tempora usque ad consummationem vitae, ut laudarent nomen sanctum Domini, et amplificarent mane Dei sanctitatem. | |
Sira | VulgSist | 47:13 | Christus purgavit peccata ipsius, et exaltavit in aeternum cornu eius: et dedit illi testamentum regni, et sedem gloriae in Israel. | |
Sira | VulgSist | 47:14 | Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum. | |
Sira | VulgSist | 47:15 | Salomon imperavit in diebus pacis, cui subiecit Deus omnes hostes, ut conderet domum in nomine suo, et pararet sanctitatem in sempiternum: quemadmodum eruditus est in iuventute sua, | |
Sira | VulgSist | 47:17 | Et replesti in comparationibus aenigmata: ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua. | |
Sira | VulgSist | 47:18 | In cantilenis, et proverbiis, et comparationibus, et interpretationibus miratae sunt terrae, | |
Sira | VulgSist | 47:22 | dedisti maculam in gloria tua, et profanasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos, et in ceteris stultitiam tuam, | |
Sira | VulgSist | 47:24 | Deus autem non derelinquet misericordiam suam, et non corrumpet, nec delebit opera sua, neque perdet a stirpe nepotes electi sui: et semen eius, qui diligit Dominum non corrumpet. | |
Sira | VulgSist | 47:29 | et Ieroboam filium Nabat, qui peccare fecit Israel, et dedit viam peccandi Ephraim, et plurima redundaverunt peccata ipsorum. | |