SIRACH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
Chapter 38
Sira | VulgSist | 38:3 | Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur. | |
Sira | VulgSist | 38:6 | Ad agnitionem hominum virtus illorum, et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis. | |
Sira | VulgSist | 38:7 | In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis, et non consummabuntur opera eius. | |
Sira | VulgSist | 38:9 | Fili in tua infirmitate ne despicias te ipsum, sed ora Dominum, et ipse curabit te. | |
Sira | VulgSist | 38:11 | Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem, et da locum medico: | |
Sira | VulgSist | 38:12 | etenim illum Dominus creavit: et non discedat a te, quia opera eius sunt necessaria. | |
Sira | VulgSist | 38:14 | ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum. | |
Sira | VulgSist | 38:16 | Fili in mortuum produc lacrymas, et quasi dira passus incipe plorare, et secundum iudicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius. | |
Sira | VulgSist | 38:17 | Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam, | |
Sira | VulgSist | 38:19 | A tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem. | |
Sira | VulgSist | 38:21 | Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te: et memento novissimorum, | |
Sira | VulgSist | 38:22 | noli oblivisci: neque enim est conversio, et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis. | |
Sira | VulgSist | 38:24 | In requie mortui requiescere fac memoriam eius, et consolare illum in exitu spiritus sui. | |
Sira | VulgSist | 38:25 | Sapientiam scribe in tempore vacuitatis: et qui minoratur actu, sapientiam percipiet: quia sapientia replebitur | |
Sira | VulgSist | 38:26 | qui tenet aratrum, et qui gloriatur in iaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio eius in filiis taurorum. | |
Sira | VulgSist | 38:28 | Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit, qui sculpit signaculo sculptilia, et assiduitas eius variat picturam: cor suum dabit in similitudinem picturae, et vigilia sua perficiet opus. | |
Sira | VulgSist | 38:29 | Sic faber ferrarius sedens iuxta incudem, et considerans opus ferri: Vapor ignis uret carnes eius, et in calore fornacis concertatur: | |
Sira | VulgSist | 38:32 | Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in solicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio eius. | |
Sira | VulgSist | 38:38 | Super sellam iudicis non sedebunt, et testamentum iudicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et iudicium, et in parabolis non invenientur: | |