Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TOBIT
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
Tobi VulgClem 13:1  Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit : Magnus es, Domine, in æternum, et in omnia sæcula regnum tuum :
Tobi VulgClem 13:2  quoniam tu flagellas, et salvas ; deducis ad inferos, et reducis : et non est qui effugiat manum tuam.
Tobi VulgClem 13:3  Confitemini Domino, filii Israël, et in conspectu gentium laudate eum :
Tobi VulgClem 13:4  quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens præter eum.
Tobi VulgClem 13:5  Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.
Tobi VulgClem 13:6  Aspicite ergo quæ fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi : regemque sæculorum exaltate in operibus vestris.
Tobi VulgClem 13:7  Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi : quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem.
Tobi VulgClem 13:8  Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.
Tobi VulgClem 13:10  Benedicite Dominum omnes electi ejus : agite dies lætitiæ, et confitemini illi.
Tobi VulgClem 13:11  Jerusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum.
Tobi VulgClem 13:12  Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum : ut reædificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia sæcula sæculorum.
Tobi VulgClem 13:13  Luce splendida fulgebis, et omnes fines terræ adorabunt te.
Tobi VulgClem 13:14  Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt :
Tobi VulgClem 13:16  Maledicti erunt qui contempserint te, et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te : benedictique erunt qui ædificaverint te.
Tobi VulgClem 13:17  Tu autem lætaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum.
Tobi VulgClem 13:18  Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua.
Tobi VulgClem 13:19  Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus ejus Dominus Deus noster.
Tobi VulgClem 13:20  Beatus ero si fuerint reliquiæ seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem.
Tobi VulgClem 13:21  Portæ Jerusalem ex sapphiro et smaragdo ædificabuntur, et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus.
Tobi VulgClem 13:22  Ex lapide candido et mundo omnes plateæ ejus sternentur, et per vicos ejus alleluja cantabitur.
Tobi VulgClem 13:23  Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum ejus in sæcula sæculorum super eam. Amen.