TOBIT
Chapter 5
Tobi | VulgHetz | 5:1 | Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit: Omnia quæcumque præcepisti mihi faciam pater. | |
Tobi | VulgHetz | 5:2 | Quo modo autem pecuniam hanc requiram, ignoro. ille me nescit, et ego eum ignoro: quod signum dabo ei? Sed neque viam, per quam pergatur illuc, aliquando cognovi. | |
Tobi | VulgHetz | 5:3 | Tunc pater suus respondit illi, et dixit: Chirographum quidem illius penes me habeo: quod dum illi ostenderis, statim restituet. | |
Tobi | VulgHetz | 5:4 | Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua: ut, dum adhuc vivo, recipias eam. | |
Tobi | VulgHetz | 5:5 | Tunc egressus Tobias, invenit iuvenem splendidum, stantem præcinctum, et quasi paratum ad ambulandum. | |
Tobi | VulgHetz | 5:6 | Et ignorans quod Angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit: Unde te habemus bone iuvenis? | |
Tobi | VulgHetz | 5:7 | At ille respondit: Ex filiis Israel. Et Tobias dixit ei: Nosti viam, quæ ducit in regionem Medorum? | |
Tobi | VulgHetz | 5:8 | Cui respondit: Novi: et omnia itinera eius frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum: qui moratur in Rages civitate Medorum, quæ posita est in monte Ecbatanis. | |
Tobi | VulgHetz | 5:10 | Tunc ingressus Tobias, indicavit universa hæc patri suo. Super quæ admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum. | |
Tobi | VulgHetz | 5:12 | Et ait Tobias: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video? | |
Tobi | VulgHetz | 5:14 | Dixit itaque illi Tobias: Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam. | |
Tobi | VulgHetz | 5:17 | Cui Raphael angelus dixit: Genus quæris mercenarii, an ipsum mercenarium, qui cum filio tuo eat? | |
Tobi | VulgHetz | 5:19 | Et Tobias respondit: Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum. | |
Tobi | VulgHetz | 5:21 | Respondens autem Tobias, ait: Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et Angelus eius comitetur vobiscum. | |
Tobi | VulgHetz | 5:22 | Tunc paratis omnibus, quæ erant in via portanda, fecit Tobias vale patri suo et matri suæ, et ambulaverunt ambo simul. | |
Tobi | VulgHetz | 5:23 | Cumque profecti essent, cœpit mater eius flere, et dicere: Baculum senectutis nostræ tulisti, et transmisisti a nobis. | |
Tobi | VulgHetz | 5:25 | Sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum. | |
Tobi | VulgHetz | 5:26 | Dixitque ei Tobias: Noli flere, salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum. | |
Tobi | VulgHetz | 5:27 | Credo enim quod Angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia, quæ circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos. | |