Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
WISDOM
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 18
Wisd VulgSist 18:1  Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi per eadem passi erant, magnificabant te:
Wisd VulgSist 18:2  et qui ante laesi erant, quia non laedebantur, gratias agebant: et ut esset differentia, donum petebant.
Wisd VulgSist 18:3  Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae, et solem sine laesura boni hospitii praestitisti.
Wisd VulgSist 18:4  Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari.
Wisd VulgSist 18:5  Cum cogitarent iustorum occidere infantes: et uno exposito filio, et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida.
Wisd VulgSist 18:6  Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt, animaequiores essent.
Wisd VulgSist 18:7  Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum, iniustorum autem exterminatio.
Wisd VulgSist 18:8  Sicut enim laesisti adversarios: sic et nos provocans magnificasti.
Wisd VulgSist 18:9  Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum, et iustitiae legem in concordia disposuerunt: similiter et bona et mala recepturos iustos, patri omnium decantantes laudes.
Wisd VulgSist 18:10  Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.
Wisd VulgSist 18:11  Simili autem poena servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus.
Wisd VulgSist 18:12  Similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant: quoniam uno momento, quae erat praeclarior natio illorum, exterminata est.
Wisd VulgSist 18:13  De omnibus enim non credentes propter veneficia, tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse.
Wisd VulgSist 18:14  Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet,
Wisd VulgSist 18:15  omnipotens sermo tuus exiliens de caelo a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,
Wisd VulgSist 18:16  gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans replevit omnia morte, et usque ad caelum attingebat stans in terra.
Wisd VulgSist 18:17  Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati.
Wisd VulgSist 18:18  Et alius alibi proiectus semivivus, propter quam moriebatur, causam demonstrabat mortis.
Wisd VulgSist 18:19  Visiones enim, quae illos turbaverunt, haec praemonebant, ne inscii, quare mala patiebantur, perirent.
Wisd VulgSist 18:20  Tetigit autem tunc et iustos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis: sed non diu permansit ira tua.
Wisd VulgSist 18:21  Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suae scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit irae, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus.
Wisd VulgSist 18:22  Vicit autem turbas, non in virtute corporis, nec armatura potentiae, sed verbo illum, qui se vexabat, subiecit, iuramenta parentum, et testamentum commemorans.
Wisd VulgSist 18:23  Cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam, quae ad vivos ducebat viam.
Wisd VulgSist 18:24  In veste enim poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum: et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificentia tua in diademate capitis illius sculpta erat.
Wisd VulgSist 18:25  His autem cessit qui exterminabat, et haec extimuit. Erat enim sola tentatio irae sufficiens.