Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
WISDOM
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Wisd VulgCont 5:1  Tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum.
Wisd VulgCont 5:2  Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis,
Wisd VulgCont 5:3  dicentes intra se, pœnitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes. Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii.
Wisd VulgCont 5:4  Nos insensati vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore:
Wisd VulgCont 5:5  ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.
Wisd VulgCont 5:6  Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiæ lumen non luxit nobis, et Sol intelligentiæ non est ortus nobis.
Wisd VulgCont 5:7  Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus.
Wisd VulgCont 5:8  Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum iactantia quid contulit nobis?
Wisd VulgCont 5:9  Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuncius percurrens,
Wisd VulgCont 5:10  et tamquam navis, quæ pertransit fluctuantem aquam: cuius, cum præterierit, non est vestigium invenire, neque semitam carinæ illius in fluctibus:
Wisd VulgCont 5:11  aut tamquam avis, quæ transvolat in aere, cuius nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum: et scindens per vim itineris aerem: commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius:
Wisd VulgCont 5:12  aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aer continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius:
Wisd VulgCont 5:13  sic et nos nati continuo desivimus esse: et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere: in malignitate autem nostra consumpti sumus.
Wisd VulgCont 5:15  quoniam spes impii tamquam lanugo est, quæ a vento tollitur: et tamquam spuma gracilis, quæ a procella dispergitur: et tamquam fumus, qui a vento diffusus est: et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis.
Wisd VulgCont 5:16  Iusti autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum.
Wisd VulgCont 5:17  Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini: quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos.
Wisd VulgCont 5:18  Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum.
Wisd VulgCont 5:19  Induet pro thorace iustitiam, et accipiet pro galea iudicium certum.
Wisd VulgCont 5:21  acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.
Wisd VulgCont 5:22  Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient.
Wisd VulgCont 5:23  Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines, excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter.
Wisd VulgCont 5:24  Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos: et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium.