Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 28
Acts VulgHetz 28:1  Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis.
Acts VulgHetz 28:2  Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus.
Acts VulgHetz 28:3  Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum eius.
Acts VulgHetz 28:4  Ut vero viderunt Barbari pendentem bestiam de manu eius, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere.
Acts VulgHetz 28:5  Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est.
Acts VulgHetz 28:6  At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum, et mori. Diu autem illis expectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse Deum.
Acts VulgHetz 28:7  In locis autem illis erant prædia principis insulæ, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit.
Acts VulgHetz 28:8  Contigit autem, patrem Publii febribus, et dysenteria vexatum iacere. Ad quem Paulus intravit: et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum.
Acts VulgHetz 28:9  Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur:
Acts VulgHetz 28:10  qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quæ necessaria erant.
Acts VulgHetz 28:11  Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quæ in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum.
Acts VulgHetz 28:12  Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo.
Acts VulgHetz 28:13  Inde circumlegentes devenimus Rhegium: et post unum diem flante Austro, secunda die venimus Puteolos;
Acts VulgHetz 28:14  ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem: et sic venimus Romam.
Acts VulgHetz 28:15  Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.
Acts VulgHetz 28:16  Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.
Acts VulgHetz 28:17  Post tertium autem diem convocavit primos Iudæorum. Cumque convenissent, dicebat eis: Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Ierosolymis traditus sum in manus Romanorum,
Acts VulgHetz 28:18  qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me.
Acts VulgHetz 28:19  Contradicentibus autem Iudæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.
Acts VulgHetz 28:20  Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum.
Acts VulgHetz 28:21  At illi dixerunt ad eum: Nos neque litteras accepimus de te a Iudæa, neque adveniens aliquis fratrum nunciavit, aut locutus est quid de te malum.
Acts VulgHetz 28:22  Rogamus autem a te audire quæ sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur.
Acts VulgHetz 28:23  Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Iesu ex Lege Moysi, et Prophetis a mane usque ad vesperam.
Acts VulgHetz 28:24  Et quidam credebant his, quæ dicebantur: quidam vero non credebant.
Acts VulgHetz 28:25  Cumque invicem non essent consentientes, discedebant dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad Patres nostros,
Acts VulgHetz 28:26  dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos: Aure audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non perspicietis.
Acts VulgHetz 28:27  Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt: ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.
Acts VulgHetz 28:28  Notum ergo sit vobis, quoniam Gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient.
Acts VulgHetz 28:29  Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Iudæi, multam habentes inter se quæstionem.
Acts VulgHetz 28:30  Mansit autem biennio toto in suo conducto: et suscipiebat omnes, qui ingrediebantur ad eum,
Acts VulgHetz 28:31  prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione.