Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next
Chapter 27
Deut VulgSist 27:1  Praecepit autem Moyses et seniores Israel, populo dicentes: Custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie.
Deut VulgSist 27:2  Cumque transieritis Iordanem in Terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce levigabis eos,
Deut VulgSist 27:3  ut possis in eis scribere omnia verba legis huius, Iordane transmisso: ut introeas Terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut iuravit patribus tuis.
Deut VulgSist 27:4  Quando ergo transieritis Iordanem, erigite lapides, quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal, et levigabis eos calce:
Deut VulgSist 27:5  et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,
Deut VulgSist 27:6  et de saxis informibus et impolitis: et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,
Deut VulgSist 27:7  et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo.
Deut VulgSist 27:8  Et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide.
Deut VulgSist 27:9  Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israelem: Attende, et audi Israel: Hodie factus es populus Domini Dei tui:
Deut VulgSist 27:10  audies vocem eius, et facies mandata atque iustitias, quas ego praecipio tibi.
Deut VulgSist 27:12  Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Iordane transmisso: Simeon, Levi, Iudas, Issachar, Ioseph, et Beniamin.
Deut VulgSist 27:13  Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan et Nephthali.
Deut VulgSist 27:14  Et pronunciabunt Levitae, dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce:
Deut VulgSist 27:15  Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito. et respondebit omnis populus, et dicet: Amen.
Deut VulgSist 27:16  Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem. et dicet omnis populus: Amen.
Deut VulgSist 27:17  Maledictus qui transfert terminos proximi sui. et dicet omnis populus: Amen.
Deut VulgSist 27:18  Maledictus qui errare facit caecum in itinere. et dicet omnis populus: Amen.
Deut VulgSist 27:19  Maledictus qui pervertit iudicium advenae, pupilli et viduae. et dicet omnis populus: Amen.
Deut VulgSist 27:20  Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli eius. et dicet omnis populus: Amen.
Deut VulgSist 27:21  Maledictus qui dormit cum omni iumento. et dicet omnis populus: Amen.
Deut VulgSist 27:22  Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suae. et dicet omnis populus: Amen.
Deut VulgSist 27:23  Maledictus qui dormit cum socru sua. et dicet omnis populus: Amen.
Deut VulgSist 27:24  Maledictus qui clam percusserit proximum suum. et dicet omnis populus: Amen.
Deut VulgSist 27:25  Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis. et dicet omnis populus: Amen.
Deut VulgSist 27:26  Maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius, nec eos opere perficit. et dicet omnis populus: Amen.