Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next
Chapter 33
Deut Vulgate 33:1  haec est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israhel ante mortem suam
Deut Vulgate 33:2  et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera eius ignea lex
Deut Vulgate 33:3  dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui adpropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius
Deut Vulgate 33:4  legem praecepit nobis Moses hereditatem multitudinis Iacob
Deut Vulgate 33:5  erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus Israhel
Deut Vulgate 33:6  vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero
Deut Vulgate 33:7  haec est Iudae benedictio audi Domine vocem Iudae et ad populum suum introduc eum manus eius pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios eius erit
Deut Vulgate 33:8  Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas Contradictionis
Deut Vulgate 33:9  qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt
Deut Vulgate 33:10  iudicia tua o Iacob et legem tuam o Israhel ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum
Deut Vulgate 33:11  benedic Domine fortitudini eius et opera manuum illius suscipe percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non consurgant
Deut Vulgate 33:12  et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet
Deut Vulgate 33:13  Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de pomis caeli et rore atque abysso subiacente
Deut Vulgate 33:15  de vertice antiquorum montium de pomis collium aeternorum
Deut Vulgate 33:16  et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super verticem nazarei inter fratres suos
Deut Vulgate 33:17  quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae hae sunt multitudines Ephraim et haec milia Manasse
Deut Vulgate 33:18  et Zabulon ait laetare Zabulon in exitu tuo et Isachar in tabernaculis tuis
Deut Vulgate 33:19  populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas iustitiae qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarum
Deut Vulgate 33:20  et Gad ait benedictus in latitudine Gad quasi leo requievit cepitque brachium et verticem
Deut Vulgate 33:21  et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias Domini et iudicium suum cum Israhel
Deut Vulgate 33:22  Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet largiter de Basan
Deut Vulgate 33:23  et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit
Deut Vulgate 33:24  Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum
Deut Vulgate 33:25  ferrum et aes calciamentum eius sicut dies iuventutis tuae ita et senectus tua
Deut Vulgate 33:26  non est alius ut Deus rectissimi ascensor caeli auxiliator tuus magnificentia eius discurrunt nubes
Deut Vulgate 33:27  habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere
Deut Vulgate 33:28  habitabit Israhel confidenter et solus oculus Iacob in terra frumenti et vini caelique caligabunt rore
Deut Vulgate 33:29  beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis